101
Ut necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Cicer. Acad. quaest. I. cap. 13.
102
Ubi semel quis pejera verit, ei credi postea, etiamsi per plures Deos juret non oportet. Cicer. pro. C. Rabir. posthumo.
103
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Job. cap. 13. v. 7.
104
Testium eo major est fides quo à re gesta propius abfuerunt, adeo ut equalium certior sit quam recentiorum, presentium quam absentium; certissima vero sit eorum qui rem oculis suis inspexerunt. Huet. Demonstr. Evang. axiom. 2.
105
Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque hujusmodi Authorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? S. Augustinus lib. 33 contra Faustum, cap. 6.
106
Necesse est nedum singulos evolvisse Scriptores ex quorum silentio tale argumentum eruitur, sed insuper nullatenus ambigere, num aliqui nobis desint, qui fuerint ipsis contemporanei. Contingere namque potest, quod Author cujus scripta ad nos minime devenerint, rei alicujus mentionem fecerit, quae tamen a ceteris fuerit praetermissa. Praeterea manifesta quadam ratione certi simus oportet, quod nihil de iis quae evenerunt in materia de qua agitur Scriptorum illius aevi qui nobis supersunt, solertia preterierit. Mabillon de Stud. Monast. p. 2. cap. 13.
107
Heicnecc. Praes. in Elementa Juris Civilis.
108
Cris. de Critices arte, pag. 146.
109
Dives loquutus est, & omnes tucuerunt, & verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper loquutus est, & dicunt: Quis est hic? Et si ossenderis, subvertunt illum. Ecclesiastic. cap. 13. ver. 28. et. 29.
110
Persona autem non qualiscumque testimonii pondus habet, ad faciendam enim fidem authoritas quaeritur; sed autoritatem, aut natura, aut tempus affert. Naturae autoritas in virtute inest maxime. In tempore autem multa sunt, que afferant authoritatem: ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, consursio etiam nonnumquam rerum fortuitarum. Nam & ingeniosos, & opulentos, & aetatis spatio probatos dignos, quibus credatur, putant: non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt, & qui judicant, & qui existimant. Cicer. Topic. ad Trebat. pag. 672.