171
Videbat Moyses Deum non oculis corporeis, sed oculis mentis. Et quia Lux illa perpetua, quae Deus est, plus cum quam caeteros illustraverat, ideo dictum est: Os ad os loquebatur illi, ac si diceretur: Plus omnibus manifestatus est illi. (De Symbolo ad Catech.; lib. IV, cap. 3.)
172
Sed haec omnia subjectiva omnino sunt; et quaestio est tota de objectivo, seu de intelligibilibus quae non sunt subjectum cogitans, sed extrasubjectivum. (Summa Philosophica; Vol. II, pág. 268, ed. V. -París, 1884).
173
Species autem innata potest esse dupliciter, aut similitudo tantum, sicut species lapidis, aut ita similitudo, quod etiam quaedam veritas in seipsa.
Prima species est sicut pictura, et ab hac creata est anima nuda.
Secunda species est impressio aliqua summae Veritatis in anima; sicut, verbi gratia, animae a conditione sua datum est lumen directivum et quaedam directio naturalis. (In IV Sententiarum; in I librum, dist. 17, par. I, art. I, cuest. 4).
174
Per idea innata, o insita, nel caso nostro, il Serafico intende il lume direttivo datoci da Dio, e che è cosa meramente soggettiva, come ho già provato nel precedente capitolo; intende una direzione naturale, la quale corrisponde alla naturale cospirazione di sant Agostino ed alla inclinatio potentiae ad propria objecta... quae est quoddam principium scientiae di san Tommaso.
(Della luce intellettuale et dell'Ontologismo; lib, II, parte I, cap. 15, pág. 388, vol. I. -Roma, 1874).
175
Examen Philosophico-Theologicum de Ontologismo; cap. XX, pág. 275. -Lovanii, 1874.
176
Lógica de Hegel; parte III, §. CCXIII y §. CCXIV, pág. 404 y sig. -Madrid, 1872.
177
Obra citada, pág. 405.
178
Est Magnitudo in se unum Principium tantum, et est considerabilis tanquam una.
Tamen sunt multae Magnitudines distinctae essentia et natura, quarum alia major est quam alia, et alia aequalis alteri, et hoc diversimode usque ad illam Summam Magnitudinem quae est caeterarum Magnitudinum, ultimum Principium existens simpliciter Magnitudo sive Magnum Ens, sub quo regulantur et ordinantur caeterae Magnitudines caeterorum entium, existentes similitudines et imagines in quibus humanus intellectus speculatur Summam Magnitudinem. (Ars Inventiva Veritatis; dist. I, pág. 3. -Ed. mogunt., tomo V).
179
En cuanto llevamos copiado, del Padre Pascual, en el presente Capítulo, se contesta satisfactoriamente al segundo de los tres reparos que a la substancia misma del Descenso luliano opuso mi docto amigo, el Profesor del Seminario de Palma de Mallorca, Doctor D. Jaime Borrás, en el BOLLETÍ DE LA SOCIETAT ARQUEOLÒGICA LULIANA, número 313, pág. 148, Octubre de 1908, al ocuparse en la obra El Sistema Científico Luliano.
180
El Realismo del Beato Lulio nada tiene de pecaminoso; para convencerse de ello basta leer el siguiente pasaje: «Cum genus ex pluribus speciebus secundum rationem ab intellectiva potentia multiplicetur, judicatur secundum rem nihil esse, nam hoc genus «animal» nihil est nisi solum ratione, cum nos habeat suppositum habens materiam et formam.
Sed quoniam ipsa potentia intelligit primum Gradum Chaos (esto es, la materia cósmica informe universal de que se produjeron todos los seres materiales) non posse in tertium Gradum (esto es, los animales que hoy vemos en la creación) influere sine medio, quod est animal, intelligit ideo «animal» esse ens reale existens medium et instrumentum per quod Chaos (la materia cósmica informe universal) se dividit in species et ex speciebus in individua tertii Gradus; aliter tertius nec se regere nec essentiam a primo recipere posset.
Verumtamen non dicimus «animal» esse suppositum, cum nec formam nec materiam specificam habeat; sed affirmamus ipsum esse illum punctum generalem in quo fit naturalis mixtio et conjunctio potentiae vegetativae et sensitivae.
Hic autem punctus invisibilis est et intangibilis, cum totus per diversas especies diffundatur.
Hunc autem punctum dicimus esse creaturam et unum principiorum naturae (Liber Chaos; de quinque Universalibus et primo de Genere Chaos, pág. 20, tomo III, Moguncia.)