111
Dist. IX, pág. 208. -Mallorca, 1753.
112
Causa efficiens intendit sibi assimilare effectum suum. Unde quo effectus est similior causae, eo aptior est ut ab illa fiat.
Cum ergo Deus sit prima causa omnium, et ipse sit substantia spiritualis, possibilius quodam modo et tali causae magis consentaneum est, ut a tali causa prodeant immateriales substantiae, quam materiales. (Disputationes Metaphysicae; dist. 35, sectio prima, n. 5, tom. XII, pág. 8. -Barcinone, 1884.)
113
Ad perfectionem Universi pertinuit, ut in eo esset hic gradus substantiarum immaterialium. Sed Deus condidit Universum perfectum. Ergo sunt in eo hujusmodi substantiae...
....................................
Et ideo... colligere possumus, has substantias non solum esse possibiles, sed actu reperiri. (Obra citada; pág. 11.)
114
Datur enim quaedam substantia immaterialis, incompleta, et pars alterius; ergo etiam est possibilis substantia completa omnino immaterialis...
Consequentia vero probatur, primo quidem, quia imperfectior est substantia incompleta quam integra et completa. Si ergo illa, quae minus perfecta est, potest esse immaterialis, multo magis poterit illa, quae est perfectior. (Obra citada, pág. 9.)
115
Solus homo habet libertatem faciendi bonum et faciendi malum; et illam libertatem habet secundum comparationem corporis principaliter et primario in voluntate... Libertas est supra naturam corporalem. (De anima rationali; part. I, pág. 3, tomo 6, edic. Maguntina.)
116
Justitia est id ratione cujus homo reddit Deo id quod suum est, et sibi ipsi et suo proximo. (Tabula Generalis; dist. V, parte 8.)
117
Peccatum est id quod est culpa hominis contra meritum hominis, et contra hoc quod est Deus, et contra esse et opus creature. (Lugar citado).
118
Meritum est id in homine per quod sequitur illud propter quod homo est; sicut homo qui est ut intelligat, recolat et diligat Deum. Et quanto agit hoc quare homo est habet meritum; quod quidem meritum sustentatum est in fine qui influit principio actionem, ut moveat ipsum ad se ipsum, sicut magnes qui transmittit ferro suam similitudinem ut attrahat ipsum ad se ipsum, existente ipso fine naturae ferri.
Et quoniam homo libertatem habet ad agendum contrarium illius quare est; et utitur libertate sua ad faciendum hoc quare est, habet meritum quando non agit contra hoc quare est.
Est ergo suum meritum multiplicatum in fine quare est, et quando non agit contra illum finem; est ergo meritum illud quod multiplicatum est ex durabus rationibus antedictis. (Lugar citado).
119
Nullus judex justus debet bonos et malos ad eumdem locum admittere, nec ad eos uniformiter se habere... cum justitia sit jus suum unicuique tribuere. Sed Deus est judex justus; immo nullus alius est judex justus, nisi ipse. (Apostrophe; pág 90. -Palmae Balearium, typis Viduae Guasp, anno 1688).
Ulterius impossibile est Deum, cum sit justus, aliquid dimittere impunitum vel irremuneratum.
Sed experientia certa videmus quod multi homines boni in hoc mundo sustinent multis injurias, adversitates, tribulationes et labores corporales; et faciunt multa bona et meritoria opera corporalia; et quasi quamdiu sunt in hoc mundo sunt in afflictione corporis continua.
Et multi homines mali sunt, qui habent multas malas et inordinatas delectationes corporales, et quasi continuas; et committunt multa enormia, de quibus non portant poenam in hoc mundo.
Ergo oportet resurrectionem hominum esse; ut Deus retribuat bonis... pro bono quod fecerunt... et malis det poenam pro malis quae fecerunt... aliter Deus non juste procederet. (Obra citada; pág. 88).
120
Liber Contradictionis; pág. 2. -Opera parva Beati Lulli, tomo V, Palmae Balearium, anno 1746.