Número 8
Asamblea de Tolosa, sitio y toma de Barcelona según el poema crónico de ERMOLDO NIGELLO, lib. I (Muratori Rerum italicarum seriptores.)
| Urbs erat interea Francorum in hospita turmis, | |
| Maurorum votis adsociata magis. | |
| Quam Barchinonam prisci dixere latini, | |
| Romanoque fuit more polita nimis. | |
| Hec Maurorum aderat semper tutela latronum, | |
| Hostibus armigeris atque repleta fatis. | |
| Quisquis ab hispanis veniens rediensque silenter, | |
| Hanc ingressus erant omnia tuta sibi. | |
| Sueta fuit nostros semper populare maniplos, | |
| Et reducum spolia haec capiebat ovans. | |
| Multi namque Duces vario hanc conamine belli, | |
| Obsedere diu: sed voluisse fuit. | |
| Armis, ingenio, seu quiscumqua arte valebat, | |
| Sed pugnae studia compulit illa procul. | |
| Namque erat insigni murorum pondere fulta, | |
| Marmore praeduro structa vetusta nimis. | |
| Solium Rex scandit avitum: | |
| Cetera turba foris congrua dona parat. | |
| Incipiunt fari. Coepit tunc sic Carolites. | |
| Haec quoque de propio pectore verba dedit: | |
| Magnanimi proceres, meritis pro munere digni | |
| Limina quos patriae proeposuit Carolus, | |
| Ob hoc cunctipotens apicem concessit honoris | |
| Nobis ut populo rite feramus opem. | |
| Annuus ordo redit, cum gentes gentibus instant | |
| E.t vice partita Martis in arma ruunt. | |
| Vobis nobis fatis res haec, incognita nobis: | |
| Dicite consilium, quo peragamus iter. | |
| Haec Rex; atque Lupus fatur sic Santio contra | |
| Santio, qui propiae gentis agebat opus, | |
| Vasconum Princeps, Caroli nutrimine fretus, | |
| Ingenio atque fide qui superabat vos | |
| Rex, censura tibi nobis parere necesse est | |
| Haustuus consilii cujus ab ore fluit. | |
| Si tamen a nostris agitur modo partibus haec res, | |
| Parte mea, testor, pax erit atque quies. | |
| Duxque Tolosana fatur Vilhelmus ab Urbe | |
| Poplite flexato lambitat ore pedes. | |
| O lux Francorum, Rex, et pater, arma decusque, | |
| Qui meritis patres vincis et arte tuos | |
| Virtus celsa tibi et rector sapientia magne. | |
| Concordi voto patris ab amne meant | |
| Rex age, consiliis, si dignor consule nostris, | |
| Atque meis votis Rex pietate fave. | |
| Gens es tetra nimis Sarae de nomine dicta | |
| Quae fines nostros depopulare solet, | |
| Fortis equo fidens armorum munere nec non, | |
| Quae mihi nota nimis et sibi notus ego. | |
| Maenia, castra, locos seu cetera saepe notavi: | |
| Ducere vos possum tramite pacifico. | |
| Est quoque preterea saeva Urbs in finibus illis, | |
| Causa mali tanti quae sociata manet. | |
| Si piaetate Dei, vestro faciente labore, | |
| Haec capiatur, erit pax requiesque tuis. | |
| Illue tende gradum Rex infer munera massis | |
| Et Vilhelmus erit praevius, alme tuus. | |
| Tum Rex adridens verbis ita fatur amicis | |
| Amplectens famulum oscula datque capit. | |
| Gratia nostra tibi, Caroli sit gratia patris; | |
| Dux bone, pro meritis semper habebis honos. | |
| Haec quoque quae recinis, jam dudum pectoris arce. | |
| Ponere cura fuit: nunc recitata placent. | |
| Consulo consiliis, ut poscis, consulo votis: | |
| Adventum citius credito, France meum. | |
| Namque, unum fateor, cogor tibi dicere Vilhelm., | |
| Tu modo mente avida suscipe verba mea; | |
| Si mihi vita comes domino tribuenti supersit | |
| Ut reor, atque meum prosperet ipse itiner, | |
| Possim aut Barchinona tuos fera cer nere muros, | |
| Quae tot bella meis laetificata canis. | |
| Testor utrurnque caput (humeris fortasse recumbens) | |
| Vilhelmi comitis haec quoque dicta dabat | |
| Aut mihi Maurorum contra stet turba profana, | |
| Seque suosque tegens praelia martis agat. | |
| Aut tu Barchinona volens nolensque vetata | |
| Pandere claustra jubes et mea jussa petes. | |
| Hoc dicto, Proceres vario sermone fremebant | |
| Almificis pedibus basia stricta dabant. | |
| Tum Rex Bigonem verbis compellat amatum, | |
| Auribus in cujus dulcia verba sonat | |
| Ito celer Bigo: haec nostrorum edicito turbis | |
| Atque tuo nostra pectore verba sonat | |
| Virginus ut primum Titan conscenderit astrum, | |
| Et soror in propia sede sequetur iter, | |
| Agmine densato praefatae exercitus Urbis | |
| Maenia noster ovans occupet arma tenens. | |
| Bigo facessit agens doctus mox orsa benigni, | |
| Itque reditque, ferens inclita justa celer. | |
| Interea Regis proceres, populique phalanges | |
| Dudum commoniti jussa libenter agunt. | |
| Undique conveniunt Francorum morae catervae | |
| Atque Urbis muros densa corona tenet. | |
| Convenit ante omnes Carolo fatus agmine pulcro: | |
| Urbis ad exitium congregat ille duces. | |
| Parte sua Princeps Vilhelm tentoria figit | |
| Heripreth, Liuthard, Bigoque, sive Bero. | |
| Santio, Libulfus, Hilthibret atque Hisimbard | |
| Sive alii plures quos recitare mora est: | |
| Cetera per campos stabulat diffusa juventus | |
| Francus, Wasco, Getha, sive Aquitana cohors. | |
| It fragor ad celum, resonat clangoribus aether, | |
| Clamor in urbe, pavor, fletus et omnis adest. | |
| Haec quoque dum geritur, reduces fert Hesperus umbras, | |
| Barchinona, tuas possidet hostis opes. | |
| Lucida namque; homines ut primum aurora revisit, | |
| Commoniti comites Regia tecta petunt; | |
| Tum soboles Caroli sapienti haec edidit ore: | |
| Ordine quisque suo prorsus residuntque per herbem, | |
| Auribus adtentis Regia dicta rogant | |
| Accipite hoc animis consilium, Proceres. | |
| Si gens ista Deum coleret, Christoque placeret, | |
| Baptismique foret unguine tincta sacri; | |
| Pax firmanda esset nobis, pax atque tenenda | |
| Conjungi ut possit religione Deo; | |
| Nunc vero execranda manet, nostramque salutem, | |
| Respuit et sequitur Daemonis imperia. | |
| Idcirco hanc nobis pietas miserata Tonantis | |
| Servitiis famulam reddere namque valet: | |
| Nunc nunc actutum muros properemus et arces, | |
| O Franci, et redeat pristina vis animis. | |
| Aeolico monitu rapidi ceu murmure venti | |
| Per rus, per silvas per freta cuncta volant; | |
| Diripiuntque lares, segetes silvaeque tremescunt; | |
| Uncio vix pedibus ales a prica tenet. | |
| Nauta miser subito, velo remoque relicto | |
| Per mare fluctivagum lintea laxa trahit. | |
| Non aliter jussu Francorum exercitus omnis | |
| Urbis in exitium itque reditque frequens: | |
| Curritur in silvas, passim sonat acta securis; | |
| Caeduntur pinus, populus alta cadit. | |
| Hic scalas operatur, agit hic ordine sudes, | |
| Hic fert arma celer, contrahit hic lapides | |
| Spicula densa cadunt nec non et missile ferrum | |
| Ariete claustra tonant, fundaque crebra ferit. | |
| Nec minus interea Maurorum spisa caterva | |
| Per turres residens castra tenere parat. | |
| Princeps urbis erat Maurus cognomine Zadun | |
| Urbem qui hanc validiis rexerat ingeniis: | |
| Currit hic ad muros moesta comitante corona: | |
| Quis sonus iste novus o socii? rogitat. | |
| Reddidit ast illi contraria dicta roganti | |
| Quidam de sociis, omina dura canens: | |
| Proelia non miscet hero Princeps ille Gothorum | |
| Quae totiens pepulit lancea nostra procul; | |
| Sed Hludowicus adest Caroli clarissima proles | |
| Ordinat ipse duces et gerit arma manu. | |
| Ni celerans subeat miseris nunc Cordoba nobis | |
| Et nos et populus, urbsque verenda cadet. | |
| Ille quidem tristes submisso pectore voces. | |
| Jactat, et e turri haud procul arma videt: | |
| Eja agite socii muros servemus ab hoste: | |
| Auxilium nobis Cordoba forte feret. | |
| At mihi mente sedet multum quod displicet, o gens. | |
| Turbat et adtonitis quod recitare paro: | |
| Haec gens celsa vides, quae nostras obsidet arces, | |
| Fortis, et armigera est, duraque sives celer. | |
| Ecce fatebor enim vobis nunc aspera dictu | |
| Aut taceam, aut recitem, non placitura tamen. | |
| Nam queracumque suo congressa est inclita bello, | |
| Nolens, sive volens servitio subit. | |
| Romuleum sibi quod quondam hanc condidit urbem, | |
| Subdidit Imperium cum dictione sua: | |
| Arma ferunt semper, bellis est sueta juventus; | |
| Bajulat haec juvenis hoc agit arte senex. | |
| Namque ipsum nomen Francorum horresco recensens: | |
| Francus habet nomen a feritate sua. | |
| Quid jam plura loquar tristi cum pectore, cives? | |
| Heu mihi nota satis nec recitata placent? | |
| Firmemus muros valido custodie tenendos: | |
| Portarum custos credulus atque sagax. | |
| Interea juvenes spissa comitante caterva | |
| Ariete claustra terunt; undique mars resonat; | |
| Pulsantur muri quadrato marmore septi, | |
| Spicula densa cadunt et feriunt miseros. | |
| Tum Maurus Durzaz turri conclamat ab alta | |
| Voce cachinnosa bombica dicta canens: | |
| O gens dura nimis, latum difussa per orbem, | |
| Cur pia castra quatis inquietasque pios? | |
| Nonne putas subito has evertere funditus aedes, | |
| Quas Romanum annis mille peregit opus? | |
| Aufuge, France ferox, te aspectibus abstrae nostris | |
| Nec visu facilis nec tua jussa placent. | |
| Reddidit e contra non verbis dicta nefandis | |
| Hilthiberth: arcum corripit ecce manu | |
| Denique clamanti contra stetit ocius hosti | |
| Cornea plectra tenens et trahitat que plicat: | |
| Acta sagitta volans cerebro se contulit atro, | |
| Inque os vociferum mersit arundo nocens. | |
| Ille cadens muros invitus deserit altos, | |
| Et moriens Francos sanguine foedat atro. | |
| Clamores tollunt laetanti pectore Franci, | |
| E contra Mauros fletus habet miseros. | |
| Tum varii varios demittunt funeriis orco. | |
| Vilhelm. Habirudan at Liuthardus Uriz | |
| Lancea Zabirizun, ferrum forat actile Uzacum. | |
| Funda ferit Colizan, acer arundo Gozan | |
| Non aliter bello poterant accedere Franci. | |
| Sed nunc missilibus, nunc quoque fundibulis | |
| Jusserat acer eis Zadun nec credere bello | |
| Nec castris vellent forte referre pedem | |
| Haec quoque bis denos res per contraria soles | |
| Accidit eventus, contulit in varios. | |
| Machina nulla valet murorum frangere postes | |
| Invenit aut aditum hostis in insidias. | |
| Non tamen a caepto cessat certamine bellum | |
| Quin muri crebbo obice claustra terat. | |
| Interea soboles Caroli praeclara potentis | |
| Sceptra manu gestants in comitante choro | |
| Hortaturque Duces, hortatur rite catervas | |
| Et patrio more Martis in arma vocat: | |
| Credite nunc juvenes, proceres nunc credite cuncti | |
| Et maneant vestro pectore verba mea | |
| Antea non sedes Domino tribuente paternas | |
| Visere cura manet aut mea Regna mihi, | |
| Quam hec urbs populusque suus belloque fameque | |
| Victus eat supplex ad mea jura celer. | |
| Tunc iterum quidam spargebat in ethera voces | |
| Tuta tenens muri, ludicra dicta dabat. | |
| France quid insanis? cur maenia nostra lacessis | |
| Haec urbs non poterit ingeniose capi. | |
| Nobis esca satis carnes, seu mellea dona | |
| Urbe manent, vobis ets quoque dira fames. | |
| Reddidit e contra verbis contraria verba | |
| Vilhelm, dedignans talia voce tulit: | |
| Concipe Maure, precor, haud mollia dicta superbe. | |
| Nec placitura tibi veraque credo satis. | |
| Carnis equum maculis vanisque coloribus aptum | |
| Quo vehor, intendens maenia vestra procul | |
| Ante equidem nostris indignis morcibus escis. | |
| Occidet et nostro dente terendus erit; | |
| Vestra vetata nimis quam maenia nostra caterva | |
| Deserat: haud umquam praelia caepta cadent | |
| Is ingra mox nigris percussit pectora pugnis | |
| Ora uncis faedans ungibus atra miser; | |
| Et cadit in faciem percussus corda pavore | |
| Infelix pulsans vocibus aethera poli; | |
| Desuere unces socii magnoque stupore | |
| Mirantur francos, verbaque dura nimis | |
| Zado per immensos currit furibundus acervos: | |
| Quo fugitis, cives, quove tenetis iter? | |
| Zado, tibi Franci haec nunc responsa remittunt: | |
| Stat placitura modo quae tamen ante cape | |
| Ante suos mandent probroso dente caballos, | |
| Quam tua castra unquam deseruisse volent. | |
| O miseri cives! jam dudum haec ego vobis | |
| Praedixi, cum quis praelia agenda forent. | |
| Nunc quoque consilium quodcumque est utile vobis | |
| Dicite quo valeam cetera perficere. | |
| Undique namque vides densatim rumpere muros | |
| Atque tuos ferro dilacerante mori: | |
| Cordoba nulla tibi promissa juvamina mittit. | |
| Undique turbamur Marte, fameque, siti. | |
| �Quid jam restat enim nisi Francis pace petenda | |
| Mittantur misi qui celeranter eant? | |
| Ille quidem frendens vestem consundit et atros | |
| Disrumpit crines, dilaceratque oculos | |
| Et sequitur verbis iterumque: iterumque profana | |
| �Cordoba! voce vocat inlachrymatque diu | |
| O Mauri celeres, quo nunc fiducia cessit? | |
| Promite nunc vires nunc solitas socii. | |
| Unum, per si quid nostri jam cura remansit, | |
| Deprecor: hoc uno munere laetus ero. | |
| Ipse ego conspexi muro qua contra remittut | |
| Densa locum, constant raraque fin teola; | |
| Me potero infidias inlaesus ferre per illas | |
| Fors socii nota currere ad auxilia. | |
| Vos tantum portas summo servate labore | |
| Haud timidi fratres, huc ego dum redeam. | |
| Nulla quidem fortuna arces vos lin quere cogat; | |
| Nae campis hortor pergere in arma foras. | |
| Multa etiam mandata suis dans cessit ab urbe, | |
| Et latitans furtim, preterit agmen ovans. | |
| Jamque tenebat iter per laeta silentia noctis | |
| Infelix nimium protinus hinnit equus. | |
| Quo clamore movent custodes agmina castris | |
| Vocis ad hinnitum, moxque sequuntur eum. | |
| Ille pavore viam liquens vertitque cavallum, | |
| Se se precipitem in agnima densa dedit. | |
| Conspicit invisas haud laeta fronte catervas: | |
| Infelix! nec habet quo eruat ingenio | |
| Mox capitur, merito vincitur haud mora loris | |
| Dicitur ad regis lintea tecta tremens: | |
| Fama volans totam turbat terroribus urbem, | |
| Et Regem captum nuntiat ore suo. | |
| Ingeminant luctum matresque patresque juvenclo: | |
| Hoc puer exiguus, hocque puella gerit. | |
| Haec minor in castris passim sonus aethera pulsat, | |
| Laetitiaque fremit unanimi populus. | |
| Interea nox atra cadens aurora reportat | |
| Alma diem Franci Regia castra petunt. | |
| Tum Caroli soboles pacato pectore satur, | |
| Atque suis famulis dicta benigna dedit. | |
| Zadun ad hispanas cupiens properare catervas | |
| Auxilium poscens armaque sive pares, | |
| Captus adest nolens, vinctusque tenetur inermis. | |
| Ante fores nostros non fuit ante oculos. | |
| Fac, Vilhelme, suos posit quo cernere muto | |
| Et jubeat nobis pandere claustra celer | |
| Nec mora: Zado manum sequitur religatus habenis, | |
| Et procul expansam sustulit arte manum. | |
| Nam prius abscedens sociis predixerat ipse: | |
| Seu fortuna nequam prospera sive cadat | |
| Nescio: si casu francorum incurere turmis, | |
| Vos tamen ut dixi castra tenete precor. | |
| Tum manus ad muros tendens vocitabat amicos: | |
| Pandite jam socii claustra vetata diu. | |
| Ingeniosus item digitos curvabat, et ungues | |
| Figebat palmis haec simulanter agens. | |
| Hoc autem inditio signabat castra tenenda; | |
| Sed tamen invitus pandite voce vocat. | |
| Hoc vero agnocens Vilhelmus concitus illum | |
| Percussit pugno non simulanter agens. | |
| Dentibus infrendens versat sub pectore curas; | |
| Miratur Maurum, sed magis ingenium | |
| Credito in quoque Regis amorque timorque vetaret | |
| Haec tibi, Zado, dies ultima forte foret. | |
| Interea Zadun franco custode tuetur | |
| Ac socii flentes castra tenere parant. | |
| Altera luna suos complebat in ordine soles, | |
| Rex francique simul castra vetata petunt, | |
| Machina densa sonat: pulsantur et un dique muri | |
| Mars furit ante cui non fuerat similis. | |
| Crebbe sagitta cadit vi funda retorta fatigat | |
| Rexagit illud opus accelerando Duces. | |
| Jam Mauri miseri nec muros scandere celsos | |
| Audent, nec turri cernere castra volent. | |
| Ac velut in parvo volucrum fors turba natantuo | |
| Cum residet paritans flumine sisa male, | |
| Armiger ecce Jovis coelo descendit ab alto, | |
| Inventas circum pervolitatque diu: | |
| He caput in fundum mittunt, relevant que sub auras; | |
| Ista algis recubat, illa represa luto | |
| Instat at ille super pennis tremulasque fatigat | |
| Quae caput in ventos sublevat, ille rapit; | |
| Non aliter mauros timidis fugitando per urbem | |
| Insequitur gladius undique, morsque pavor. | |
| Tum Rex ipse pius crispans hastile lacerto | |
| Inque urbem adversani compulit ire celer. | |
| Hasta volans media ventis se contulit urbi, | |
| Marmore subjecto fugitur acta nimis. | |
| Hoc signo Mauri turbati corde pavore | |
| Mirantur ferrum, plus jacientis opus | |
| Quid faceret jam rex aberat, jam pugna tepebat | |
| Maurorum primos abstulerat gladius. | |
| Tamdem jam victi nimium belloque fameque | |
| Consilio unanimi reddere castra volunt. | |
| Panduntur port penetralia cuncta pa-tescunt, | |
| Servitio Regis urbs labefacta venit. | |
| Protinus optata flernuntur, haud mora in urbe, | |
| Franci victores hostibus imperitant. | |
| Sabbatum erat sacrum, cum res est ista peracta, | |
| Quando prius Francis urbs patefacta fuit. | |
| Namque sequente die festo conscendit in urbem | |
| Rex Hludovviccus ovans solvere vota Deo, | |
| Mundavitque locos ibi Daemonis alma colebant, | |
| Et christo grates reddidit ipse pias. | |
| Missis dante Deo remeat custodibus odes | |
| Ad propias victor Rex populusque suus. | |
| Ducitur interea ad Carolum longo ordine praeda | |
| Maurorum spoliis muneribusque ducum | |
| Arma et loricae, vestes galeaque comantes, | |
| Partus equus phaleris, aurea fraena simul. | |
| Zado tremens nimium nolensque revisere Francos, | |
| Pergit et ipse pigno consociante... | |