21
De superstit. Pag. 169. 171.
22
De bello gallico, lib. 6.
23
Remarques sur le Chevraena.
24
Libro 22.
25
Plinius, lib. 30.
26
Hoc caverat mens provida Reguli,
Dissentientis conditionibus
Fœdis, et exemplo trahenti
Perniciem veniens in ævum:
Si non periret immiserabilis
Captiva pubes...
Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit? Flagitio additis
Damnum...
Si pugnat extricata densis
Cerva plagis, erit ille fortis
Qui perfidis se credidit hostibus
Et Marte Pœnos proteret altero,
Qui lora restrictis lacertis
Sensit iners, timuitque mortem.
Horat. lib. 3, od. 5.ª
27
Est enim jusjurandum affirmatio religiosa. Quod autem affirmate, quasi Deo teste, promisseris, id tenendum est. Officiis 3, 104.
28
Fertur pudicæ conjugis osculum
Parvosque natos, ut capitis minor,
Ab se removisse, et virilem
Torvus humi posuisse vultum:
Donæ labantes consilio patres
Firmaret auctor nunquam alias dato;
Interque mœrentes amicos
Egregius properaret exul.
Atqui sciebat quæ sibi barbarus
Tortor pararet. Non aliter tamen
Dimovit obstantes propinquos
Et populum reditus morantem,
Quam si clientum longa negotia
Dijudicata lite relinqueret,
Tendens Venafranos in agros,
Aut Lacedæmonium Tarentum.
Horat. lib. 3, od. 5.ª
29
Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt secula luxu.
Divitiæ molles...
Nullum crimen abest fascinusque libidinis, ex quo
Paupertas romana perit.
Sævior armis,
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Juvenal. Satir. 6.
30
Potentiæ romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriæ posterior aperuit. Quippé, remoto Cartaginis metu, sublataque imperii æmula: non gradu, sed precipiti cursu á virtute descitum ad vitia transcursum. Vell. Pater. 2. 1.