Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

81

Ad utilitatem ergo Gentilium terrenum regnum positum est a Deo..., ut timentes regnum hominum, non se alterutrum homines vice piscium consumant, sed per legum positiones repercutiant multiplicem Gentilium injustitiam. Et secundum hoc ministri Dei sunt qui tributa exigunt a nobis, in hoc ipsum servientes... Cujus enim jussu homines nascuntur, hujus jussu et Reges constituuntur. (Idem. ibi num. 2. et 3.)

 

82

Neque commodius contra vitium discordiae vel cavendum ne exsisteret, vel sanandum cum exstitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare voluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas servaretur. (Idem. de Civ. Dei, lib. XII., cap. XXVII.)

 

83

Videsne ut haec mundi potestas a Deo stabilita sit, gladiique jus obtineat? Neque vero id aliunde quam a Deo ad vindicandum accipit... Cujus rei gratia potestates institutae sunt, ut ad aptam totius orbis compositamque gubernationem praeclare a Deo constituantur ac regantur universa. (S. Epiphan. advers. Haeres., lib. I, haeres. XL, n. 4.)

 

84

Poenalis servitus ea lege ordinatur, quae naturalem ordinem conservari jubet, perturbari vetat: quia si contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali servitute coercendum. Ideoque Apostolus etiam servos monet subditos esse dominis suis, et ex animo eis cum bona voluntate servire. (Idem. de Civ. Dei, l. XIX, c. XV.)

 

85

Non totum (Deus) naturae permisit... Multos autem et alios praeter conscientiam praeceptores nobis Deus praeposuit: etenim patres filiis, et dominos servis... et legislatores et judices subditis... Etenim si parentes contemnamus, magistratus timentes, erimus omnino mitiores. (S. Joan. Chrysost. ad Popul. Antioch. homil. XIII.)

 

86

Omnibus notum sit, nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. (S. Aug. de Div. QQ. 83, q. 69, n. 4.)

 

87

Natura enim humana etiam si in illa integritate in qua condita est, permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adjuvante servaret. Cum igitur sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest reparare, quam perdidit? (Alypii et August. ad Paulin. ep. CLXXXVI, c. XI, n. 37.)

 

88

Peccantem hominem ordinavit Deus, turpem non turpiter. Turpis enim factus est voluntate, universum amittendo quod Dei praeceptis obtemperans possidebat; et ordinatus in parte est, ut qui legem agere noluit, a lege agatur. (S. Aug. de Mus., l. VI, c. XI, n. 30.)

 

89

Dei bonitas... omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant, unde defecerunt. (Idem de Moribus Manich., lib. II, cap. VII, num. 9.)

 

90

Quod enim principatus sint, quod hi quidem imperant, isti vero subjecti sunt, quodque non simpliciter ac temere cuncta, feruntur, nec fluctuum instar populi huc atque illuc circumaguntur, divinae sapientiae opus esse dico. ( S. Joan. Chrys. in ep. ad Roman., cap. XIII, hom. XXIII.)