Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

691

Ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali: ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei. (Colos. I. 9. 10.)

 

692

Dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua haec decepit te. (Isai. XLVII. 10.) Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. (II. Tim. III. 7.)

 

693

Devitans... oppositiones falsi nominis scientiae. (I. Tim. VI. 20.) Scientia, ait Apostolus, inflat. (I. Cor. VIII. 1.) Quid ergo? Scientiam fugere debetis, et electuri estis nihil scire potius, quam inflari? Ut quid vobis loquimur, si melior est ignorantia, quam scientia?... Ergo amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero charitas aedificat, non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est. Non est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum. (S. August. serm. CCCLIV. ad Contin., cap. VI.)

 

694

Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae... In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es. (Gen. III. 17. 19.)

 

695

Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur. (S. Aug. ser. CLXXVII. de verb. Ap. I. Tim. VI, n. 5.)

 

696

Iste omnis quaestus saeculi animarum dispendium est... Caduca haec omnia cum damno, sine lucro. Illud solum est lucrum, ubi fructus perpetuus, ubi aeternae merces quietis. (Sanct. Ambros. Epistol. clas. I., epistol. II, num. 26.) Quid igitur nobis cum istius saeculi via... dies et noctes in lucris ponere, et de lucris semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem quaerere, atque, ut cicadas ajunt, aura quadam pasci cupiditatum? (Id. ib. epist. XXVIII, n. 5.)

 

697

Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne quod magnificum putatur esse. (Idem lib. de Fuga saec., cap. V, n. 1.)

 

698

Nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur. (S. Aug. ad Marcellin. epist. CXXXVIII, n. 14.)

 

699

Nullo modo curant flagitiosissimam non esse rempublicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, victoriis gloriosa, vel quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? Imo id ad nos magis pertinet, si divitias quisque semper auget... Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent... Exstruantur amplissimae atque ornatissimae domus, opipara convivia frequententur... saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae vocibus, atque omni genere, sive crudelissimae, sive turpissimae voluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet: quisque ea mutare, vel auferre tentaverit, eum libera multitudo avertat ab auribus, evertat a sedibus, auferat a viventibus... Quis hanc rempublicam sanus, non dicam Romano Imperio, sed domui Sardanapali compraverit? (Idem de Civ. Dei, lib. II, cap. XX.)

 

700

Aliquando tamen quidam (amatores saeculi) cordis aures admovent atque adhibent veritati, rarius inter prospera, crebrius inter adversa. (Idem epist. CCIII. Largo.)