Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

681

Si enim Themistocles... cum... ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere: dubitandum est tibi dicere te ista neseire, cum ei qui rogaverit quid noveris, respondere possis, Nosse te quomodo etiam sine istis homo, possit esse beatus? (Idem ad Diosc. ep. CXVIII, cap. III, n. 13.)

 

682

Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. (I. Timot. VI. 6.) Mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria: ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam, Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. (Proverb. XXX. 9.)

 

683

Christo Domino non serviunt..., et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innozentium. (Rom. XVI. 18.)

 

684

Si quis loquitur, quasi sermones Dei. (I. Pet. IV. 2.)

 

685

Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem charissimi propter aedificationem vestram. (II. Cor. XII. 19.)

 

686

Quales autem sunt qui timentes eos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes tentationes, sed etiam promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit? Ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, et tu vis ab istis laboribus exceptum esse Christianum? Qui quia Christianus est, aliquid plus passurus est in haec saeculo. (S. Aug. serm. XLVI. de Pastor. in Ezech. 34, cap. V, n. 2.)

 

687

Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est. (Idem ser. XXXVI, de Prov., cap. XIII, n. 2.)

 

688

Justa discretione, quamvis Dei munera, tamen temporalia aeternis, caduca permanentibus, parva magnis, a suis fidelibus (Christus) postponenda monstravit. Non damnat bona, sed plus laudat meliora: illa non odit, sed ista plus diligit. Illorum enim sive adeptio, sive amisio non est retributio fidei, sed probatio. (S. Fulg. ad Gall., ep. II, c. X, n. 2O.)

 

689

Beatus fuit Job cum in divitiis juste viveret, sed beatior cum in paupertate justior exstitisset. Beatus fuit cum decem circumdaretur filiis, sed beatior cum una cunctorum simul orbitate percussus in Dei dilectione permansit immobilis. Beatus etiam fuit in corporis sospitate, sed beatior est factus in vulnere. Beatior etiam in acervo squaloribus pleno, quam in palatio marmoribus adornato. (Id. ib. cap. IX, n. 16.)

 

690

Ille est beatus populus qui pro filiis suis, et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro fecunditate ovium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate aedificiorum... pro ista omni felicitate Deum suum vult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus qui condidit omnia. (S. Aug. ser. XXXII, in Psalm. CXXXIV, cap. XXVII, n. 28.)