671
Non aliunde esse beatum hominem, aliunde civitatem vide quam sit in illis sacris litteris clarum. Nam quidam in eis Sancto Spiritu plenus haec loquitur, orans: Exime me de manu filiorum alienorum... quorum filii velut novellae constabilitae in juventute sua... beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ipsius. (Psalm. CXLIII. 2. seq.) Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici, nisi a filiis alienis, id est, non pertinentibus ad regenerationem, qua efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem, atque in peccata impia pertrahatur. Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum, cui haec sunt, quae supra commemoravit, quibus ea felicitas constat, quam solam dilectores hujus mundi inquirunt. (Idem ad Maced., ep. CLV, n. 7. 8.)
672
Et ideo dexiera eorum dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt, quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. Si enim habentur, non in eis vita beata ponenda est; subdita esse debent, non praedita; (f. praelata) sequentia, non ducentia. (Id. ib., n. 8.)
673
Pietas amica Deo, parentibus grata, Dominum conciliat, necessitudines fovet, Dei cultura, merces parentum, filiorum stipendium. Pietas, inquam, justorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum. (S. Ambr. in Ps. CXVIII, n. 45.) Pietas ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est caeterarum. (Id. de Exc. fratris sui Satyri, l. I, n. 54.)
674
Pietas igitur, id est, verus Dei cultus, ad omnia prodest, et quae molestias hujus vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat. (S. Aug. loc. prox. laud., n. 17.)
675
Ipse quid sentis? Quem beatum populum dicis? Non ait: Beatus populus cujus est virtus animi ejus. Quod si dixisset, discrevisset quidem etiam istum populum ab illo, qui beatam vitam in ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum transcendit omnes vanitates et insanias mendaces... Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est, Beatus, inquit, populus, cujus Dominus Deus ejus. (Id. ib., n. 8.)
676
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (Is. III. 12.)
677
Aberraverunt, et aberrant, dum Dei mentionem non faciunt, sed inanium et inutilium rerum. (S. Theoph. ad Autolyc. l. III, n. 30. int. op. S. Just. M, p. 400.)
678
Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur ignorant. (S. August. ubi sup., n. 9.)
679
In quodam divino Psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur, id est, et philosophi hujus saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes populum, cui suppetit terrena opulentia. (Id. ib., n. 9.)
680
Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate; correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriae tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos. (Idem ad Nectar. ep. XCI, n. 2.)