Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

661

Ego sapientia habito in consiliis, et eruditis intersum cogitationibus. (Ib.)

 

662

Scio quia mandatum ejus, vita aeterna est. (Joan. XII. 50.)

 

663

Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia. (Job. XXVIII. 28.)

 

664

Scriptum est: Pietas autem in Deo initium intellectus. (Proverb. I. 7.)... Pietas amica Deo, parentibus grata, Dominum conciliat, necessitudines fovet..., qui habet intellectum, ipse vere est pius. (S. Ambros. in Psalm. CXVIII, n. 45. 46.)

 

665

Fr. Luis de León Exposic. de Job., c. XXVIII, v. 28.

 

666

Non enim aliunde beata civitas, aliunde homo: cum aliud civitas non sit, quam concors hominum multitudo. (S. August. ad Macedon. epistol., CLV, cap. III, num. 9.)

 

667

Inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus. (Idem ad Probam ep. CXXX, cap. 2, num. 3.) Ut... ibi beatam vitam poneret (Psaltes) ubi vere est, Beatus, inquit, populus, cujus Dominus Deus ipsius. (Idem ad Maced. ep. CLV, c. II, n. 8.)

 

668

Perversa et aversa corda mortalium felices res humanas putant, cum tectorum splendor adtenditur, et labes non adtenditur animorum; cum theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum; cum gloriosa est effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes. (Idem ad Marcellin., ep. CXXXVIII, c. II, n. 15.)

 

669

Haec si Deus pollere permittat, tunc indignatur gravius; haec si impunita dimittat, tunc punit infestius. (Id. ib.)

 

670

Tollantur omnia illa vana et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum, moresque castos et pios; tunc patriam tuam florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium; cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae cui non corpore, sed fide nascimur. (Idem ad Nectarium epist. XCI, n. 6.)