641
Quae ex omnibus virtutibus potissimum Principibus conveniunt, et consentaneae sunt? Praecipue commiseratio et humanitas, quae et Deo insunt. (S. Athan. QQ. ad Antioch. Principem q. CXX.)
642
Quaesivit (Simon) bona genti suae, et placuit illi potestas ejus. (I. Machab. XIV. 4.)
643
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. (II. Cor. XII. 15.)
644
Felices eos (Principes) dicimus..., si tardius vindicant, facille ignoscunt; si eandem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exserunt. (S. Aug. de Civ. Dei, l. V, c. XXIV.)
645
Nihil ita commendat Principem, sicut erga sibi subjectos amor. Patrem enim non sola generatio facit, sed etiam amor postquam genuerit. (Ex. S. Joan. Chrys. Ecloga hom. XXI. de Imp. et pot.)
646
Pietas autem ad omnia utilis est. (I. Timom. IV. 8.) Pietas arte omni, et omnibus animantibus simul et fructibus melior est. (S. Bas. epist. CCXCIV.)
647
Ne agricola quidem per agricolationis diligentiam tantum fructum assequitur, quantum per Deum segetes augentem. (Idem. homil. in Psalm. XXXII, num. 9.)
648
Imbecillitas enim et infirmitas sunt omnia simul humana, si cum vera potentia comparentur (Id. ib.)
649
Nova bella elegit Deus, et portas hostium ipse subvertit... Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus; ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes. (Judic. V. 8. 2.) Non militaris potentiae copia, non civitatum moenia, non pedestris phalanx, non equestris potestas, non navalium virium apparatus Regi salutem affert... Servatur igitur Rex non per multam virtutem, sed per divinam gratiam... non per armorum potentiam, sed per divinum praesidium servatur. Neque igitur Rex ex armis sufficiens ad salutem auxilium habet. (S. Basil. loc. laud.)
650
Prodigia facientem Dominum invocavit (Machabaeus), qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. (II. Machab. XV. 21.)