Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

621

Memento te mortalem hominem esse: time judicii diem, teque ipse innoxium ad eam diem custodias. (Hosius ad Constantium Imp. ap. Athanas. in Histor. Arianor. ad Monach., n. 44.)

 

622

Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt; nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse. (S. Greg. Mag. Moral., lib. XXI. in cap. XXXI. B. Job, cap. XV, n. 22.)

 

623

Naturalis ordo ita praescribit, ut nomen patrumfamilias hinc exortum sit, et tam late vulgatum, ut inique etiam dominantes hoc se gaudeant appellari. (S. August. de Civ. Dei, lib. XIX, cap. XVI.)

 

624

Felices eos (Principes) dicimus, si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, sed se homines esse meminerint; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, majestati ejus famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt. (Idem de Civit. Dei, lib. V, cap. XXIV.)

 

625

Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur. (Prov. XXIX. 14.)

 

626

Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (II. Cor. XII. 14.)

 

627

Sola ( Ecclesia) possideat et gratiam Christi, et veritatem. (Concil. Carthag. Int. S. Cypr. op. pag. 334.) Religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et vera Religio. (Sanctus Augustinus de Civit. Dei, lib. IV, cap. I.) Cum omnes homines qui sub ditione mana sunt, vobis militent Imperatoribus terrarum, atque Principibus; tum ipsi vos omnipotenti Deo, et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum Christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat. (S. Ambr. Imp. Valent. Epist., clas. I, ep. XVII, n. 1.)

 

628

Sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus, ut leniores sint ad puniendum qui maxima potestate potiuntur. (Idem Hexamer., lib. V, cap. XXI, n. 68.)

 

629

Melius est quidem (quis dubitaverit?) ad Deum colendum doctrina homines duci, quam poenae timore vel dolore compelli. Sed non quia isti meliores sunt, ideo illi qui tales non sunt, negligendi sunt. (S. Aug. lib. ad Bonif. seu ep. CLXXXV, n. 21.)

 

630

Cujus Ecclesiae (Theodosius) se membrum esse magis, quam in terris regnare gaudebat. (Idem de Civ. Dei, lib. V, cap. XXVI.)