581
Ita et legibus malis probantur boni, et legibus bonis emendantur mali. (S. Aug. contra Crescon. Donatist., lib. III, cap. LI.)
582
Quicumque ergo legibus Imperatorum, quae contra veritatem Dei feruntur, obtemperare non vult, adquirit grande premium. Quicumque autem legibus Imperatorum quae pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, adquirit grande supplicium... Rex Nabuchodonosor, cum servus esset idolorum (Dan. III. 5.), constituit sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed ejus impiae constitutioni qui obedire noluerunt pie fideliterque fecerunt. (S. Aug. de Correct. Donatist., lib. ad Bonif. seu epist. CLXXXV, n. 8.)
583
Act. XXIII. 17.
584
Ib. XXII. 25.
585
Ib. XXV. 11.
586
Neque enim et Apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, sed Ecclesiae Dei, quando contra illos qui eum occidere conspiraverant, consilium illorum Tribuno ut proderetur effecit. (Actor. XXIII. 17.) Unde factum est ut eum ad locum quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias. Romanas etiam leges implorare minime dubitavit. (Ib. XXI. 25.) Civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat. Itemque ne Judaeis eum interimere cupientibus, traderetur, Caesaris poposcit auxilium, (Ib. XXV. 11.) Romani quidem Principis, sed non Christiani. Ubi satis ostendit quid facere postea deberent Christi dispensatores, quando imperatores Christianos periclitante Ecclesia reperivent. (S. Aug. de Correct. Donatist., lib. ad Bonif. seu epist. CLXXXV, cap. VII, n. 28.)
587
Si aliquam factionem vidisti, non debuisti ad factiosos procedere, sed servare caussam tuam meliori judicio. (Idem in Ps. XXXVI, serm. II, n. 19.)
588
Joan. XVIII. 36.
589
Ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non (sunt) subjecta. (S. Amb. Ep. clas. I, ep. XX, n. 8.)
590
Imperator enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est. (Idem Ep. clas. I, ep. XXI, n. 36.)