Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

291

Nemo nostrum sibi ipsi vivit, liberi non sumus: dominum habemus, qui nos et vivere vult, et mori non vult, et quem utraque ista magis concernunt, quam nos. (S. Joan. Chrys. in Epist. ad Rom. cap XIV. hom. XXV.) Omnis homo eo ipso quod homo est, suum intelligere debet auctorem; cujus voluntati tanto magis serviat, quanto se quia de seipso nihil est, pensat. (S. Gregor. M. in lib. Job, P. I, c. II, n. 4.)

 

292

Ego Dominus, et non est amplius.... Ut sciant hi qui ab ortu solis, et qui ab occidente quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter. (Isai. XLV. 5. 6.)

 

293

Religio autem non in falsitate, sed in veritate. (S. Aug. contra Gaudent. Donatist. Episc., lib. II, cap. XI.)

 

294

Nullus error ubi simplex pietatis affectus, atque omnis fidelis est sensus. (S. Ambros. in Psalm. XXXVII, num. 6.)

 

295

Idem Dominus omnium. (Roman. X. 12.) Agnus vincet illos, quoniam Dominus Dominorum est, et Rex Regum. (Apoc. XVII. 14.)

 

296

Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo. (Isai. XLII. 8.)

 

297

Vae qui contradicit fictori suo. (Id. XLV. 9.)

 

298

Homo namque ab homine potestatem aliquam, quasi mortalis a mortali, et quasi non habens a non habente accipiens (quam enim homo in animam potestatem habet?) merito quam cito eam amittit. (S. Basil. de Hom. struct. orat. I, num. 7.)

 

299

Habet judices suos, habet potestates suas, ordinata est respublica. Tu quare saevis? Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt. (Rom. XIII. I.) Quare saevis? Quam potestatem accepisti? Nisi quia non sunt ista publica supplicia, sed aperta latrocinia. Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatem, destinatum supplicio et damnatum, cui gladios imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat... certe quem occidit, jam damnatus erat, jam supplicio destinatus: sed inordinate ferire, homicidium est. (S. Aug. ser. CCCII. in solemn. S. Laur. C. XIV.)

 

300

Tu es enim Domine, qui vitae et mortis habes potestatem... homo autem occidit quidem per malitiam. (Sapient. XVI. 13. 14.)