281
Locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. (S. Aug. de Civ. Dei, l. XIX, c. XIX.) Cum vero homo etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. (Idem. de Doctrina Christiana, lib. I, cap. XXIII.)
282
Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras, et in locorum quantislibet diversitatibus, unius tamen ejusdemque naturae quadam communione devincta, utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur, aut nemini, aut non omnibus sufficit, quia non est idipsum, adversum seipsam pierumque dividitur, et pars partem, quae praevalet, opprimit... Hinc factum est, ut non sine Dei providentia, in cujus potestate est ut quisque bello, aut subjugetur, aut subjuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. (Id. de Civ. Dei, lib. XVIII, c. II.) Negotium justum suscipit necessitas charitatis... Si autem imponitur (haec sarcina) suscipienda est propter charitatis necessitatem. (Idem ib., lib. XIX, cap. XIX.)
283
Magnum autem aliquid adeptum se putat (homo) si etiam sociis, id est, aliis hominibus dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. (Idem de Doctr. Christ., lib. I, c. XXIII, n. 23.)
284
Eo fit, ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis... difficilius domentur quam ferae. (Idem lib de Divers., quaest. 83, q. XXXVI, n. 1.)
285
Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. (S. Greg. M. Regist. Ep., lib. XV, indict. XIII, ep. LIV.)
286
Si ergo inter hos (Angelos), qui sine peccato sunt, ista constat esse distinctio: quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere, cui novit etiam Angelos obedire? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna, et Deo placita dilectione sinceritas. (S. Greg. M. ib.)
287
Neque enim parum nobis ad praesentis vitae statum. conducunt munimenta ponentes, hostes propellentes, seditiosos in urbibus cohibentes, quasvis ubique calamitates dissolventes. (S. Joan. Chrys. in Epist. ad Rom., cap. XIII, homil. XXIII.)
288
Innumera bona civitatibus per magistratus proveniunt, quae si sustuleris, omnia simul pessum ibunt: ita ut neque urbes, neque agri, neque domus, neque forum, aut aliquid aliud consistere queat, sed omnia simul subvertantur, potentioribus imbecilliores impune devorantibus. (Sanct. Joan. Chrysost. ib.)
289
Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Roman. XIV. 8.) Quid tam non tuum quam tu, si alicujus es quod es? (S. August. in Joan. Ev. tract. XXIX, n. 3.)
290
Unde fit in ipso homine quidam justus ordo naturae, ut anima subdatur Deo, et animae caro, ac per hoc Deo, et anima et caro. (Idem de Civit. Dei lib. XIX, cap. IV, n. 4.)